Oratio


  • quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
    Samuelis II 22:5-7
  • consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum
    Lamentationes 2:19
  • scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos
    Lamentationes 3:40, 41
  • nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu
    Joel 2:12
  • quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
    Psalmi 5:3
  • et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
    Psalmi 22:24
  • et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
    Psalmi 50:15
  • vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam
    Psalmi 55:17
  • sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
    Psalmi 62:8
  • Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
    Psalmi 63:1
  • iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
    Psalmi 66:18,19
  • respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
    Psalmi 102:17
  • et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
    Psalmi 106:44, 45
  • dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
    Psalmi 116:1,2
  • beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
    Psalmi 119:2
  • in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
    Psalmi 119:10
  • populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi
    Isaiæ 30:19
  • haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi
    Isaiæ 45:11
  • quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est
    Isaiæ 55:6
  • non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
    Isaiæ 64:7
  • eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam
    Isaiæ 65:24
  • quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro
    Jeremiæ 29:13
  • clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis
    Jeremiæ 33:3
  • et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
    Matthæum 6:5
  • tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
    Matthæum 6:6,7
  • petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
    Matthæum 7:7
  • hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
    Matthæum 17:21
  • amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum
    Matthæum 18:18, 19B, 20
  • respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
    Matthæum 21:21B, 22
  • et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
    Matthæum 26:39
  • propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
    Marcum 11:24
  • et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
    Lucam 11:9, 10
  • ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
    Lucam 22:31,32
  • et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
    Ioannem 14:13, 14
  • si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
    Ioannem 15:7
  • et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
    Ioannem 16:23B, 24
  • plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere ideo et reputatum est illi ad iustitiam
    Ad Romanos 4:20, 21
  • similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
    Ad Romanos 8:26,27
  • ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
    Ad Ephesios 3:20
  • per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
    Ad Ephesios 6:18
  • sine intermissione orate
    Ad Thessalonicenses I 5:17
  • volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
    I ad Timotheum 2:8
  • adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
    Ad Hebræos 4:16
  • unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
    Ad Hebræos 7:25
  • sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
    Ad Hebræos 11:6
  • postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
    Iacobi 1:6, 7
  • adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
    Iacobi 4:8
  • et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
    I Ioannis 3:22
  • et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
    I Ioannis 5:14,15