Fidem


  • etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam Jó 13:15
  • habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos Proverbia 3:5,6
  • quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis Isaiæ 30:15
  • tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis Matthæum 9:29
  • dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis Matthæum 17:20
  • Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti Marcum 9:23
  • et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei Marcum 11:22
  • quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum Lucam 1:37
  • iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum Ad Romanos 5:1
  • ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi Ad Romanos 10:17
  • qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est Ad Romanos 14:23
  • si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova Ad Corinthios II 5:17
  • in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere Ad Ephesios 6:16
  • si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest . II ad Timotheum 2:13
  • iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae Ad Hebræos 10:38
  • est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum Ad Hebræos 11:1
  • sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit Ad Hebræos 11:6
  • aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit Ad Hebræos 12:2
  • si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis Iacobi 1:5-8
  • sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est Iacobi 2:26
  • in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata reportantes finem fidei vestrae salutem animarum I Petri 1:6-9
  • quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra I Ioannis 5:4