Felicitas


  • et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
    Psalmi 5:11
  • ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
    Psalmi 16:11
  • pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
    Psalmi 21:6
  • quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
    Psalmi 30:5
  • qui seminant in lacrimis in exultatione metent
    Psalmi 126:5
  • canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit
    Psalmi 128:1, 2
  • et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus
    Isai├Ž 35:10
  • et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra
    Nehemiae 8:10
  • haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
    Ioannem 15:11
  • non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
    Ad Romanos 14:17