Proverbia
Capitulum 1
parabolae Salomonis filii David regis Israhel 
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam 
3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem 
4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus 
5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit 
6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum 
7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt 
8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae 
9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 
10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 
11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 
12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 
13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 
14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 
15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 
16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 
17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 
18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 
19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 
20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 
21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 
22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 
23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 
24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 
25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 
26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 
27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 
28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 
29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 
30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 
31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 
32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 
33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato