Verbum Dei


  • in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi Psalmi 119:11
  • ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos Psalmi 119:130
  • caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt Matthæum 4:4
  • caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt Matthæum 24:35
  • in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum ...et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Ioannem 1:1,14
  • spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt Ioannem 6:63
  • iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis Ioannem 15:3
  • sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis II ad Timotheum 2:15
  • vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis Ad Hebræos 4:12
  • sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem I Petri 2:2