Libertatem ex timore


  • David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo ...abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui Psalmi 27:1,5
  • quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me Psalmi 34:4
  • victori filiorum Core pro iuventutibus canticum(45:2) Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper Psalmi 46:1-3
  • quacumque die territus fuero ego in te confidam in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi Psalmi 56:3,4
  • scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 (90:6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie Psalmi 91:5,6
  • qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato Proverbia 1:33
  • si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus Proverbia 3:24
  • dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos Isaiæ 35:4
  • ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei Isaiæ 41:10
  • ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus Jeremiæ 1:8
  • pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet Ioannem 14:27
  • non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater Ad Romanos 8:15
  • non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis II ad Timotheum 1:7
  • quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti Ad Hebræos 2:14,15]
  • sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo Ad Hebræos 13:5, 6
  • timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate I Ioannis 4:18