Ductus


  • diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera Proverbia 27:23
  • quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas Ezechielis 34:11
  • dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos Ioannem 21:16
  • ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus Ad Corinthios I 3:6, 7
  • secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet Ad Corinthios I 3:10
  • si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus Ad Corinthios I 9:11
  • hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet Ad Corinthios II 9:6
  • et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere II ad Timotheum 2:2
  • pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie I Petri 5:2