Protectio


  • facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
    Levítivo 25:18
  • et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
    Deuteronomium 33:12
  • habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
    Deuteronomium 33:27
  • incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum
    Samuelis II 7:29
  • et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
    Samuelis II 8:6
  • et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra
    1 Chronicles 17:8
  • in pace simul requiescam et dormiam(4:10) quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
    Psalmi 4:8
  • proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
    Psalmi 16:8
  • quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
    Psalmi 21:7-9
  • circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
    Psalmi 34:7
  • Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum
    Psalmi 46:1
  • rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
    Psalmi 63:11
  • tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
    Psalmi 91:9, 10
  • nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam
    Psalmi 127:1
  • ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius
    Psalmi 132:17,18
  • qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
    Psalmi 144:10
  • Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
    Proverbia 3:26
  • in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
    Proverbia 14:26
  • turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
    Proverbia 18:10
  • equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
    Proverbia 21:31
  • omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
    Proverbia 30:5
  • quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas
    Amos 3:7
  • induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
    Ad Ephesios 6:11, 12