Matrimonium et sexus


  • inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Genesis 2:21-24
  • Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum ...cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain Genesis 4:1, 25
  • flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset Genesis 12:17-18
  • igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem Genesis 16:1-3
  • cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo Genesis 18:10-12
  • ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret Genesis 38:9-10
  • non moechaberis Exodus 20:14
  • non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt Exodus 20:17
  • turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est .cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis . Levítivo 18:8, 20
  • si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera ...qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos Levítivo 20:10, 13
  • scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo Levítivo 21:7
  • virginem ducet uxorem viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo Levítivo 21:13-14
  • ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt Numeri 5:29-30
  • si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis Deuteronomium 22:13-17
  • si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua Deuteronomy 24:1
  • et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum Samuelis II 12:24
  • igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias Paralipomenon II 13:21
  • uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae Psalmi 128:3
  • sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter Proverbia 5:18-19
  • sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam Proverbia 6:29
  • qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam Proverbia 6:32
  • qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino Proverbia 18:22
  • domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens Proverbia 19:14
  • melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Proverbia 21:9
  • perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole Eclesiastes 9:9
  • fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te Canticum Canticorum 1:2
  • leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me Canticum Canticorum 2:6
  • duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis ...vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata Canticum Canticorum 4:5,9,10
  • lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus Isaiæ 54:1
  • convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion Jeremiæ 3:14
  • haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis ... ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam Ezechielis 16:36-37
  • principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino Osee 1:2
  • iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum Osee 2:2
  • dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat Matthæum 5:31-32
  • et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet Matthæum 19:5-6
  • et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit Matthæum 19:29
  • dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo ...in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo Matthæum 22:24, 30
  • qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus iunxit homo non separet Marcum 10:4-9
  • et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur Marcum 10:12
  • et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua Lucam 2:36
  • cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo Lucam 14:8
  • edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes Lucam 17:27
  • erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit .. quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare Ioannem 8:10-11
  • nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro Ad Romanos 7:2,3
  • omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit Ad Corinthios I 5:1, 2
  • an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt Ad Corinthios I 6:9-10
  • fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat .. an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri .. empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro Ad Corinthios I 6:18-20
  • de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere .. propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat Ad Corinthios I 7:1, 2
  • uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro .. mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier .. nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram Ad Corinthios I 7:3-5
  • dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat Ad Corinthios I 7:8-11
  • sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt Ad Corinthios I 7:14
  • volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro Ad Corinthios I 7:32-34
  • mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino Ad Corinthios I 7:39
  • nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras Ad Corinthios II 6:14
  • manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur Ad Galatas 5:19-21
  • fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos Ad Ephesios 5:3
  • mulieres viris suis subditae sint sicut Domino quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum Ad Ephesios 5:22-33
  • mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Ad Colossenses 3:5
  • haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum Ad Thessalonicenses I 4:3-5
  • oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem ...diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus I ad Timotheum 3:2, 12
  • si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos Ad Titum 1:6
  • honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus Ad Hebræos 13:4
  • sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis I Petri 3:7
  • sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis Apocalypsis 2:20
  • ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius Apocalypsis 9:21
  • quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius Apocalypsis 19:2