Simplicitas


  • et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum Ioannem 12:32
  • non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi Ad Corinthios I 1:17
  • sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret ut non glorietur omnis caro in conspectu eius Ad Corinthios I 1:27-29
  • et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis Ad Corinthios I 2:4