Provisio


  • Dominus pascit me nihil mihi deerit Psalmi 23:1
  • leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum Psalmi 34:10
  • nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem Psalmi 37:25
  • benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper Psalmi 68:19
  • ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud Psalmi 81:10
  • quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus Psalmi 84:11
  • ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione Psalmi 145:15,16
  • iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis Proverbia 13:25
  • si volueritis et audieritis bona terrae comedetis quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est Isaiæ 1:19, 20
  • et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt Ezechielis 34:26
  • si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam Malachiæ 3:8-10
  • nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum Matthæum 6:8
  • quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis Matthæum 6:33
  • petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur Matthæum 7:7,8
  • si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se Matthæum 7:11
  • et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis Matthæum 21:22
  • et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil Lucam 22:35
  • ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere Ad Corinthios I - 9:14
  • Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu Ad Philippenses 4:19
  • radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis I ad Timotheum 6:10
  • et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus I Ioannis 3:22
  • et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo I Ioannis 5:14,15