Remissio


  • non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus Levítivo 19:18
  • cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages Psalmi 18:25
  • tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te Psalmi 86:5
  • quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra Psalmi 103:12
  • misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus Proverbia 3:3,4
  • ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor Isaiæ 43:25
  • beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur Matthæum 5:7
  • si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra Matthæum 6:14,15
  • tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies Matthæum 18:21,22
  • sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris Matthæum 18:35
  • et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra Marcum 11:25
  • nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini Lucam 6:37
  • Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes Lucam 23:34
  • And Jesus said unto her, Neither do I condemn thee: go, and sin no more.quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare Ioannem 8:11
  • estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis Ad Ephesios 4:32
  • subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos Ad Colossenses 3:13
  • quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor Ad Hebræos 8:12
  • contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi Ad Hebræos 12:15
  • si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate I Ioannis 1:9