Augmentum Fidem


  • ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit Jó 23:10
  • et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino Psalmi 40:3
  • quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi Proverbia 3:12
  • et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret Jeremiæ 18:4
  • numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam Ezechielis 22:14
  • et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum Ezechielis 36:26
  • omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Matthæum 7:24
  • neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur Matthæum 9:17
  • qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo Lucam 12:48
  • ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos Lucam 22:31, 32
  • illum oportet crescere me autem minui Ioannem 3:30
  • amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit Ioannem 12:24
  • omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat Ioannem 15:2
  • manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis Ioannem 15:4
  • consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus Ad Romanos 6:4
  • sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo Ad Romanos 6:13
  • obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta Ad Romanos 12:1, 2
  • temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere Ad Corinthios I 10:13
  • propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis Ad Corinthios II 4:16, 17
  • si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova Ad Corinthios II 5:17
  • in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes Ad Corinthios II 10:3, 4
  • et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum Ad Corinthios II 12:9, 10
  • renovamini autem spiritu mentis vestrae et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis Ad Ephesios 4:23, 24
  • confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu Ad Philippenses 1:6
  • fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu Ad Philippenses 3:13, 14
  • certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus I ad Timotheum 6:12
  • labora sicut bonus miles Christi Iesu II ad Timotheum 2:3
  • omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur Iacobi 1:2, 3
  • subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis Iacobi 4:7
  • in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi I Petri 1:6, 7
  • carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes I Petri 4:12, 13