Donum


  • non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra Deuteronomium 15:11
  • honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt Proverbia 3:9,10
  • noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac Proverbia 3:27
  • alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur Proverbia 11:24,25
  • qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur Proverbia 21:13
  • inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam Malachiæ 3:10
  • qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris Matthæum 5:42
  • cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Matthæum 6:2-4
  • et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis Matthæum 25:40
  • date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis Lucam 6:38
  • hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino Ad Corinthios II 9:6-12
  • si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam Iacobi 2:15-17