Sanitatum


  • dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus Exodus 15:26
  • revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini 2 Kings 20:5
  • multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus Psalmi 34:19
  • qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas Psalmi 103:3
  • misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu Psalmi 107:20
  • qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat Isaiæ 40:29
  • ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus Isaiæ 53:5
  • obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem Jeremiæ 30:17
  • et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Malachiæ 4:2
  • et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem Matthæum 10:1
  • signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt Marcum 16:17-18
  • quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt Lucam 17:14
  • et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit Actus 9:34
  • et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi Ad Corinthios II 12:7-9
  • et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur Ad Hebræos 12:13
  • infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua Iacobi 5:14-16