Capitulum 11

(10:1) victori David(10:2)

in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
2 (10:3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
3 (10:4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
4 (10:5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
5 (10:6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
6 (10:7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
7 (10:8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum