Capitulum 89

(88:1) eruditionis Aethan Ezraitae(88:2)

misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
2 (88:3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
3 (88:4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
4 (88:5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
5 (88:6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
6 (88:7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
7 (88:8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
8 (88:9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
9 (88:10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
10 (88:11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
11 (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
12 (88:13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
13 (88:14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
14 (88:15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
15 (88:16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
16 (88:17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
17 (88:18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
18 (88:19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
19 (88:20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
20 (88:21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
21 (88:22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
22 (88:23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
23 (88:24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
24 (88:25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
25 (88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
26 (88:27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
27 (88:28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
28 (88:29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
29 (88:30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
30 (88:31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
31 (88:32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
32 (88:33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
33 (88:34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
34 (88:35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
35 (88:36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
36 (88:37) semen eius in sempiternum erit
37 (88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
38 (88:39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
39 (88:40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
40 (88:41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
41 (88:42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
42 (88:43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
43 (88:44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
44 (88:45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
45 (88:46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
46 (88:47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
47 (88:48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
48 (88:49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
49 (88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
50 (88:51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
51 (88:52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
52 (88:53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen