Capitulum 75

(74:1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici(74:2)

confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
2 (74:3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
3 (74:4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
4 (74:5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
5 (74:6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
6 (74:7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
7 (74:8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
8 (74:9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
9 (74:10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
10 (74:11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti