Capitulum 31

(30:1) victori canticum David(30:2)

in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
2 (30:3) inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
3 (30:4) quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
4 (30:5) educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
5 (30:6) in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
6 (30:7) odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
7 (30:8) exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
8 (30:9) et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
9 (30:10) miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
10 (30:11) quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
11 (30:12) apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
12 (30:13) oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
13 (30:14) audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
14 (30:15) ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
15 (30:16) in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
16 (30:17) ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
17 (30:18) Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
18 (30:19) muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
19 (30:20) quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
20 (30:21) abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
21 (30:22) benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
22 (30:23) ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
23 (30:24) diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
24 (30:25) confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum