Capitulum 65

(64:1) victori carmen David cantici(64:2)

tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
2 (64:3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
3 (64:4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
4 (64:5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
5 (64:6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
6 (64:7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
7 (64:8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
8 (64:9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
9 (64:10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
10 (64:11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
11 (64:12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
12 (64:13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
13 (64:14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent