Capitulum 42

(41:1) pro victoria doctissimi filiorum Core(41:2)

sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
2 (41:3) sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
3 (41:4) fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
4 (41:5) horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
5 (41:6) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
6 (41:7) Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
7 (41:8) abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
8 (41:9) per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
9 (41:10) dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
10 (41:11) cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
11 (41:12) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo